monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 17
Quidam imperite et Deboram inter viduas numerant, ducemque Barac, arbitrantur Deborae filium; cum aliud Scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod Prophetissa fuerit, et in ordine Iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: 'Quam dulcia gutturi meo eloquia tua: super mel et favum ori meo . Apis nomen accepit, Scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa, et dulces ambrosiae succos prophetali ore componens. Noemi (quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam) marito et liberis peregre mortuis, pudicitiam reportavit in patriam; et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit ; ut illud Isaiae vaticinium compleretur: Emitte agnum Domine dominatorem terrae de petra deserti, ad montem filiae Sion' . Venio ad Viduam de Evangelio, viduam pauperculam , omni Israelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis, et mittens fermentum in farinae satis tribus; Patris et Filii confessionem, Spiritus Sancti gratia temperavit, et duo minuta misit in Gazophylacium. Quidquid habere poterat in substantia sua, universasque divitias in utroque fidei suae obtulit Testamento. Haec sunt duo Seraphim ter glorificantia Trinitatem, et in thesauros Ecclesiae condita. Unde et forcipe utriusque Testamenti, ardens carbo comprehensus, purgat labia peccatoris.